

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 16: Versus 17
Respondens Simon Petrus.Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur.Dei vivi.Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt.Barjona.Bene filius columbae, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbae pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbae filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra:Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam,etc.